라틴어 문장 검색

movit populum vocis quoque omen ex centurione auditae qui, cum in forum venisset, manipularibus suis dixerat:
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Libri V Periocha16)
haec omnia sagulo gregali amictus centurionibus item manipularium militum habitu ductis, ne ducem circumire hostes notarent, perlustravit.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber VII 388:1)
manipulares sui primum transcendentem fossam, dein legio tota secuta est.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XXV 207:2)
neque sedari lamentatio poterat excitantibus centurionibus manipulares et ipso mulcente et increpante Marcio, quod in muliebris et inutiles se proiecissent fletus potius quam ad tutandos semet ipsos et rem publicam secum acuerent animos, et ne inultos imperatores suos iacere sinerent, cum subito clamor tubarumque sonus - iam enim prope vallum hostes erant - exauditur.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XXV 540:1)
ut tamen iter ei tutum in Macedoniam esset, Didas ex praetoribus regiis unus, qui Paeoniae praeerat, iussus est prosequi eum cum modico praesidio.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XL 253:1)
cui consilio adiutor deum beneficio oblatus videbatur Paeoniae praetor, per cuius provinciam spem ceperat elabi tuto posse.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XL 274:2)
Dardanis repetentibus Paeoniam, quod et sua fuisset et continens esset finibus suis, omnibus dare libertatem pronuntiavit, qui sub regno Persei fuissent.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XLV 353:1)
non placet quem scurrae laudant, manipularis mussitant, neque illi quorum lingua gladiorum aciem praestringit domi.
(티투스 마키우스 플라우투스, Truculentus, act 2, scene 69)

SEARCH

MENU NAVIGATION